- GALENUS et UM et IUM
- GALENUS, et UM, et IUMa galeae similitudine nomen habet, pileumqueve significat, ex pelle caesae hostiae factum, Isid. Vet. Dict. Galerium pileus ex corio; ita proprie esset γαλερὸν, ex pelle γαλέας, i. e. felis. Gloss. Isid. Galeria pileum pastorale, quod de iunco fit, Vide Mart. e iunco antiquitus materiam fuisse, tradit Auctor vett. Gloss. quae et pileum pastor alem exponunt, nim. lato margine ob umbram, unde Umbellam quoque nonnulli dixêrunt. Albricus de Imag. Deor. Galerum quoque seu umbellam capite portabat. Quomodo Hispanis hodie omne capitis latum tegumentum Sombrero dicitur. Venatoribus idem tegminis genus Gratius tribuit Cyneget. et quidem—— lucifugaque ex maele galeros.Proprium autem viaticum hoc pileum Mercurio adscriptum, apud Poetas. Claud. de Rapt. Proserp. Carm. 33. v. 78.Somniferam quatiens virgam, tectusque galero.quia eius praecipue inter omnes Deos munus, tranare aerem etc. Apud Rom. Sacerdotalis proprie pileus fuit: Servius Danielis, Suet. Claud. c. 26. tria genera pileorum dixit, quibus Sacerdotes utuntur, Apitem, Tutulum, Galerum. Sed Apicem pileum sutile, circa medium virgâ eminente: Tutulum pileum lanatum metae figurâ: Galerum pileum ex pelle hostiae caesae. De quo tegminis genere intelligendus porro Athen. apud quem Larensius inquit: Πίλους τε τοῖς κεφαλαῖς περικείμεθα τῶ προβατίων δερμάτων δαςεῖς, Pileosque capitibus imponimus e pellibus ovillis densos. Ubi argumento hoc frugalitatis Romanae Pontifex hic utitur, quod etiam tunc inter sacra pileis istis ovillis uterentur, prisco ritu. Lanatus autem hic Galerus fuit, i. e. non corium nudum, sed cum sua lana, et ideo δαςὺς, densus crassus dicitur. Eiusdem meminit Apulei. in Apologia, Diogeni, inquiens, peraet baculus, quod Regibus diademae, quod imperatoribus paludamentum, quod Pontificibus galerum. Nomen a galea, quod eius formam imitaretur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 556. unde et pro galea sumi videtur. apud Virg. Aen. l. 7. v. 688.—— fulvosque lupi de pelle galerosTegmen habet ——Sed et pro Galericulo accipitur, ut visum supra. Plura vide apud Ans. Soler. de Pileo s. 11. et Phil. Ruben. Elector. l. 2. c. 25. quibus adde Iust. Lips. de de Mil. Rom. l. 3. c. 1. Andr. Tiraquell. Catalog. Muliebr. Ornamentorum, inserto Commentariis ad l. 3. Connubial. Casp Barth. Comm. ad Calpurnium Ecl. 1. et Advers. l. 128. c. 17. Apud Recentiores insigne Ducalis potestatis galerum esse; ceterum de pileo Cardinalitio rubeo vocem proprie hodie usurpari, discimus ex Ceremoniali Rom. l. 1. s. 8. ubi de ritibus, quibus is novo Cardinali conferatur. Vide quoque l. 2. et hîc infra.Galeri variae species.Albogalerus, pileus erat apud Rom. solius Flaminis Dialis, vel quod maximus, vel quod Iovi immolatâ hostiae albâ fieri oportebat, Varro. Cardinalium Galerus, ruber, ex Innocentii IV. Pontif. decreto iis concessus, in Conc. Lugdun. A. C. 1244. significat, secundum Martinum Polonum, pro Ecclesia occumbendum, et cervices gladio messori subiciendas, si necessitas postulet. Secundum alios, participium sumae et regiae dignitatis, quam Pontifex sibi in Ecclesiam vindicat, indigitare solet. Iam olm enim purpura regium indumentum fuit. Utuntur eo Cardinales, tum in equestribus pompis, tum in festivis processionibus: et quidem in illis pro tegmine, in istis pro umbraculo. Antiquitus autem in Consistorio quoqueve et in Conciliis eum adhibebant, vide Macros Fratres in Hierolexico, ut et Theophilum Rainaudum de Pilco, s. 13. Simili Galerorubro in superque ense, ab Innocentio III. donatum esse Regem Scotorum Vilhelmum, scribit Hector Boethius. Episcopis peculiare capitis tegmen est, vitidis Galerus et mitra. Sic notat Petrus Bellon. l. 3. Observ. c. 34. Tutcis quoqueve in Religionis insigne viridem tiatam placere. De Thessalicis Galeris, arcendo Soli accommodatis, multa habet Hadr. Iun. Animasvers. l. 2. c. 6. Erant illi marginati, ac iidem cum Petaso; quales sunt galeri nostrates: Alias enim pilei communes marginati non erant, verum illis similes, quibus in lecto uti solemus etc. Figuras vide apud laudatum Soler.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.